

Epistola I ad Timotheum*
Caput 1: Versus 17
Invisibili.Quia caeteri dii sunt visibiles. Non dicitursoli invisibili,quia sunt et creaturae quaedam invisibiles, ut anima, quae tamen sensu capi possunt: quia omnes vires ejus possunt cognosci, sed ea non est nobis Deus. Invisibilis est ergo ab hominibus Deus in natura, secundum illud:Deum nemo vidit unquam.Videtur autem cum vult et sicut vult, non sicut est, sed quasi specie vult apparere. In futuro vero videbunt eum filii sicut est.Soli Deo.Qui solus Deus est natura, id est, solus creat, quod de ipsa Trinitate intelligitur, non de solo Patre, ut quidam volunt: quia non ait, soli Patri, sed soli Deo. Unus enim et solus Deus a nobis praedicatur ipsa Trinitas. Et unigenitus, secundum quod est Deus apud Deum, et Spiritus sanctus in sua natura est immortalis et invisibilis.